ACIS

ACIS
ACIS
Fauni et Simaethidis nymphae fil. pulcherrimus pastor Siculus, quem cum Polyphemus amaret, et ab eo sperneretur, ab eodem saxo illisus periit: cuius Galatea miserta in fluvium (alias fontem) sur nominis permutavit, qui in Aetna monte oriens in inâre Siculum defertur, Ovid. Met. l. 13.
- - - - Acis in amnem
Versus - - - -
Idem Fast. l. 4.
Praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas.
Sic dictus autem παρὰ τὸ ἀκίδι ἐοικέναι τὰ ῥεύματα, inquit Theocriti Scholiastes. Bochart. a Syro Gap desc: Hebrew achis deductum putat, quod festinare, vel citum esse significat. Freddo nunc ab eius frigiditate, teste Tho. Fazello. Leander eundem cum Batheo Ptolemaet putat. Meminit eius Theocritus Idyl. 1.
Οὐ γὰρ δὴ ποταμοῖο μέγαν π῾όον ἐίχετ᾿ Α᾿νάπω,
Οὐδ᾿ Αἴτνας ςκοπιὰς οὐδ᾿ Α῎κιδος ἱερὸν ὕδωρ.
Idem Idyl. 11. Eius Ψυχρὸν ὕδωρ vocat. Hesych. Α῎κις, ποταμὸς εν Κατάνῃ.Acius dicitur Antonino. Meminit et Silius l. 14.
Quique per Aetnaeos Acis petit aequora fines,
Et dulci gratam Nereida perluit undâ
Aemulus ille tuo quondam Polypheme calori,
Dum Fugit agreste violenti pectoris iram,
In tenues liquefactus aquas evasit et hostem,
Et tibi victricem, Galaten, immiscuit undam.
Prima syllaba corripitur a Claudiano, De Raptu Proserp. l. 3.
Lucus erat prope flumen Acin, quem candida praefert
Saepe mari, pulchroque secat Galatea natatu.
Eôdem modô in veteri epigrammate nondum edito:
Diffugiens pontum, silvas Galatea peragrat,
Custodem ut pecorum cernere posset Acin.
Nam teneros gressus infigit sentibus ardens,
Nec tamen alta pedum vulnera sentit amor.
Ipsa Cupidineae cedunt elementa Pharetrae,
Cuius et in mediis flamma suburit aquis.
Atqui non tanta est huius epigrammatis auctoritas, ut priorem syllabam communem credamus, ideoque doctissimus N. Heinsius legit,
Lucus erat prope flavum Acin. - - - -
Et ita Cluverius in antiquissimo codice prius invenerat. Flavos Poetis fluvios dici quis nescit? Sic Flavus Tyberis Lycormas, Alpheus, etc. Acis etiam Siphnos dicebatur Plin. l. 4. c. 12. Monet haec fabula, unirianimos eorum non posse, qui mutuâ antipathiâ colliduntur, et insolentem inimicum caute fugiendum. Vide Acilius et Acithius. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Acis — (griechisch Akis Ἄκις) und Galatea (gr. Galathea Γαλαθέα ‚die Milchweiße‘) sind Personen aus der griechischen Mythologie, die in Ovids Metamorphosen überliefert sind. Acis ist ein Sohn des Pan und der Nymphe Symäthis und liebt die Nereide Galatea …   Deutsch Wikipedia

  • Acis — ACIS, ĭdis, Gr. Ἄκις, (⇒ Tab. VIII.); des Faunus und der Symäthis, einer Nymphe, Sohn, stund bey der schönen, Nymphe, Galatea, in guter Gewogenheit. Indem aber der Cyklope, Polyphemus, auch sein Auge auf sie hatte, und sie ungefähr einsmals bey… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • ACIS — Fils du dieu italique Faunus et de la nymphe Symaethis. Selon Ovide (IIIe Métamorphose ), Acis aimait la nymphe Galatée, dont il était aimé. Mais le cyclope Polyphème, son rival malheureux, surprit un jour les amants et écrasa Acis sous un rocher …   Encyclopédie Universelle

  • Acis [1] — Acis, Sohn des Faunus u. der Symäthis, Geliebter der Nereïde Galatea, wurde von dem eifersüchtigen Polyphemus mit einem Felsstück zerschlagen. Galatea verwandelte das Blut des A. in den gleichnamigen Fluß; s. Aci …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Acis [2] — Acis, so v.w. Spitzenkäfer, s. u. Feistkäfer …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Acis — Acis, s. Akis …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Acis — Acis, s. Akis …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Acis — Acis,   griechischer Mythos: Akis.   …   Universal-Lexikon

  • Acis — {{Acis}} ⇒ Akis …   Who's who in der antiken Mythologie

  • ACIS — Infobox Software name = 3D ACIS® Modeler caption = developer = Spatial Corporation latest release version = Version R19 latest release date = July 2008 operating system = Windows 2000 (and above), AIX (IBM), Solaris (Sun Microsystems), HP UX… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”